|
|
|
|
|
Los Angeles, The J. Paul Getty Museum, The Getty Center |
|
|
|
1/Autentus prothus
semper finitur in lychanos ypaton, quae notatur per .B. in monocordo, finem
habet unam tantum, sed inceptiones sex: 2/paripate
ypaton .A., lychanos ypaton .B., ypate meson .C., parypate meson .D.,
lychanos meson .E., mese .F. 3/Aliae
regulares inceptiones non recipiuntur in autento protho. |
|
|
|
4/Pater in. Filio. Filius. In Patre. Spiritus. Sanctus.
Ab utroque. Procedens. 5/Haec
antiphona propter exemplum inceptionum psalmorum, qui in antiphonis
decantantur posita est. |
|
|
|
6/Primum quaerite regnum Dei. <37v> 7/Istam
neumam concorditer resonare videbis in unoquoque cantu autenthi prothi. 8/Requirendum est tamen, qua ratione uniuscuiusque
modi in unoquoque cantu melodia vel certa cognitio discernitur, per tonos et
semitonios plane demonstratur. 9/Qui
circa finem elevando et deponendo a sapientissimis philosophis ordinati sunt.
10/Tunc autenti prothi esse
creditur cantus, cum supra finem eius prius invenitur tonus, postea
semitonius, deinde tonus et tonus, qui uno diapente a fine suo elongatur. 11/Et per quem sine dubio syllabae psalmorum, qui in
antiphonis vel officiis decantantur, secundum praedictarum differentiarum
usum discurrunt. |
|
|
|
12/Vox denique quae sequitur, interdum tonus, interdum
semitonius videtur esse. 13/Quia si
sumitur .H., semitonius erit, si autem .G., tonus, et ab eadem in antea
semitonius. 14/Si autem sumitur .H., et contratio tonus
efficitur. 15/Postea vero sicut in monocordo recipiuntur. 16/Unusquisque musicus memoriter retineat, et tali
ratione poterit cognoscere cuius modi sit cantus. 17/Subter finem vero
semper tonum habebit praedictus modus, postea semitonium. 18/Si inferius
descenderit, tonum habebit. 19/Ad eum quoque modum magis cantus pertinet, ad quem suae
distinctiones amplius currunt. 20/Distinctiones vero sunt loci, in quibus cantus
dividetur. 21/Nam et principia
sepius et decentius in eadem vocem, quae cantum terminat, inveniuntur. |
|
|
|
22/Prothi plaga,
id est modus qui secundus appellatur, tales habet inceptiones: 23/.G., .G., .A., .B., .C., .D. 24/Per
inceptiones istarum vocum eius differentiae cognoscuntur./25/Secundum autem simile est huic. |
|
|
|
26/Autenti
deuteri finis semper est in ypate meson, id est .C., qui elevando prius habet
semitonium, deinde tonum et tonum. 27/Postea
invenitur illa communis vox, de qua supra diximus quae notatur per .H. et per
.G. 28/Ab illa .G. in antea
semitonius invenitur, postea tonus et tonus. 29
Hae sunt voces, quae certam ostendunt agnitionem
istius modi. 30/Subter finem vero
habet tonum et tonum, hinc semitonium. 31/Voces
in quibus oriuntur, istae sunt: 32/.A., .B., .C., .D., .E., .F., .G., .A. quae a
fine uno diapente unoque semitonio elongatur. 33/Ista nanque vox est, per quam syllabae psalmorum
discurrunt isto modo: 34/Tercia dies est quo haec facta sunt. |
|
29 Hae] Haec cod. |
|
35/Plaga deuteri,
id est modus qui quartus dicitur tonus, eundem finem habet, id est .C., quam
et autentus suus, quia ab eo procedit et incipit in qualibet istarum vocum: 36/.A., .B., .C., .D., .E., .F. per quam semper
decantatur unusquisque psalmus in omnibus differentiis tam in antiphonis quam
in officiis. 37/Quarta vigilia venit ad eos. |
|
|
|
38/Autentus
tritus finitur in .D., qui elevando prius habet tonum et tonum, postea
invenit illam communem vocem, quae per .H. et per .G. notatur. 39/Si sumitur .H. ad .F. semitonium, ad .A. vero
tonum prestat. 40/Si autem .G.
econtrario ad .F. tonum, ab .A. semitonium, ab .G. in antea semitonius
invenitur. 41/Deinde tonus et
tonus, postea semitonius, in antea tonus et tonus. 42/Hae sunt voces, in quibus oritur parypate meson
.D., lychanos meson .E., mese .F., trite sinemenon .H. sive paramese .G.,
trite diezeugmenon .A. 43/Per
quam semper discurrit omnis psalmus, qui per istum tonum vel modum
decantatur. 44/Iste ergo est
modus, qui dicitur quintus tonus. 45/Quinque prudentes intraverunt ad nuptias. |
|
42 Hae] Heae cod. |
|
46/Plaga triti
eundem finem habet quem et autentus suus, et dicitur sextus modus, incipiens
in qualibet istarum vocum: 47/.B.,
.C., .D., .E., .F. per quam semper discurrunt syllabae in psalmis, qui
secundum officia vel antiphonas istius modi decantantur: 48/Sexta hora
sedit super puerum. |
|
|
|
49/Autentus
tetrardus semper finitur in lychanos meson, id est .E., qui elevando prius
hebat tonum et tonum, postea semitonium, deinde tonum et tonum, <38r>
in antea semitonium. 50/Postea
sequitur tonus et tonus. 51/Subter
finem vero habet tonum, postea semitonium, deinde tonum et tonum. 52/Voces inceptionales istius modi istae sunt: 53/lychanos meson .E., mese .F., paramese .G., trite
diezeugmenon .A., paranete diezeugmenon .B., per quam semper decantantur
psalmi in isto modo: 54/Septem sunt spiritus ante thronum Dei. |
|
|
|
55/Plaga tetrardi
eandem finem habet quam et autentus suus, scilicet .E., et descendendo prius
habet tonum, deinde semitonium, postea tonum et tonum. 56/Nam si descensio eius non cognosceretur,
dubitatio fieret utrum plaga tetrardi an triti fuisset. 57/Quia in elevatione aliquando similes voces habere
videntur, sed in descensione semper dissimiles habent voces. 58/Voces in quibus oriri potest, istae sunt: 59/.A., .B., .C., .D., .E., .F., .G., .A./per quam semper debent discurrere syllabae
psalmorum eius isto modo: 60/Octo sunt beatitudines. 61/Hae sunt voces eius inceptionales, quas supra
diximus quanvis in .C. gravi vel in .G. acuta raro videtur incipere. |
|
61 Hae]
Heae cod. |