Lexicon musicum Latinum HOME 

Los Angeles, The J. Paul Getty Museum, The Getty Center
Ms. Ludwig XII 5, f. 37
Transcription: Shin Nishimagi
(mai 2006)

 

 

1/Sciendum ergo est, quod sine indubia cognitione istarum coniunctionum et vocum et omnium praedictarum regularum, 2/non potest ullus cantor percipere de aliquo cantu certam inceptionem vel certam finem, neque omnino cuius modi sit cantus, autenticus an plagalis. 3/Autenticus tunc appellatur cantus, cum elevatur super finalem suum, 4/quia unusquisque cantus autenticus habet vim vel licentiam ascendendi usque in nonam vel in decimam vocem, 5/et descendendi subter finalem suum usque in terciam vel in quartam vocem, 6/sed tamen raro invenitur descendere nisi una voce. 7/Plagalis dicitur cantus, quando plane et graviter cantat, 8/quia non habet vim ascendendi nisi tantum modo usque in quintam vel sextam vocem. 9/Simili modo vero usque ad sextam vocem descendere videtur.