Lexicon musicum Latinum HOME

Los Angeles, The J. Paul Getty Museum, The Getty Center
Ms. Ludwig XII 5, f. 37r
Transcription: Shin Nishimagi
(mai 2006)

 

 

1/Sex nanque sunt coniunctiones istarum vocum, per quas omnis regularis cantus discurrit tam elevando quam deponendo. 2/Prima vocum coniunctio est, cum illae duae voces iunguntur, inter quas unus est semitonius, ut a .C. in .D. 3/Quae consonantia omnibus contrarior est, 4/ut in prima elvatio huius antiphonae Te Deum, depositio talis est Habitabit. 5/Secunda vox est, cum inter duas voces unus est tonus, ut ab .A. in .B., 6/elevando ita Nonne cor, deponendo ita Angelus Domini. 7/Tercia vero est, cum inter duas voces tonus et semitonius differentiam faciunt, ut a .B. in .D., 8/elevando ita Iohannes, deponendo ita Omnis terra. 9/Quarta vero est, cum inter vocem et vocem duo sunt toni, ut a .D. in .F., 10/elevando ita Adhuc nulta, deponendo ita Pectora nostra. 11/Quinta fit per diatessaron, ut a .E. in .A., 12/elevando ita Et valde mane, deponendo ita Omnes. 13/Sexta autem fit per diapente, ut a .B. in .F., 14/ut est Primum querite, deponendo ita Isti sunt. 15/Aliae regulares vocum coniunctiones nusquam recipiuntur.

 

1-13 Cf PS.-ODO dial.: GS I, 255-256 [cap. V].

4 depositio] epositio

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

14 ut ] om. cod./