|
|
|
|
|
Los Angeles, The J. Paul Getty Museum, The Getty Center |
|
|
|
1/Has voces breviter
subtiliterque per lineas et spacia notamus brevissimis punctis elevando et
deponendo, 2/ita ut, si frequentativo
usu exercuerit aliquis, 3/plane
et leniter poterit omnem cantum secundum regulas notatum sine magistro
indubitanter proferre et per monocordi melodiam sine errore <37>
cantare. 4/Et post paucorum
mensium tempus exercitatus, ablata corda solo visu, omnia tali modo notata
per se ipsum cantare valebit et etiam indicare aliis. |
|
|
|
5/Vox prima, quae
proslambanomenos dicitur, id est .G., in linea ponitur.
6/Secunda vero dicitur ypate
ypaton, id est .G., similiter in linea, 7/quia inter eas quaedam vox sepere sonat per .H.,
quae in spacio ponitur, et per necessitatem sumimus illam in pluribus
cantibus, 8/ut in responsorio hoc
Sancta et inmaculata, eo loco non poterant. 9/Parypate ypaton autem, quae notatur per .A.,
semper in spacio ponitur, .B. autem in linea, .C. in spacio, .D. in linea,
.E. in spatio, .F. in linea, 10/.H.
in spatio, .G. in linea — quamvis numquam invenies illas simul resonare —, 11/.A. autem in spacio, .B. in linea, ut in gravibus
ita in acutis, 12/sicut in hac
antiphona ostenditur, quae ideo facta est, 13/ut per eam ostendantur voces et notae et etiam
coniunctiones: 14/Diapente et diatessaron simphoniae, et
intentae et remissae pariter consonantia diapason modulatione consona
reddunt. |
|
5 Vox] ox cod. |