|
|
|
|
|
Sevilla,
Biblioteca Capitular y Colombina (E-Sc) |
|
|
|
1 Ad evidentiam tam mensurabilis quam immensurabilis musice, primo videndum est quid sit introductio et unde dicatur, secundo quot modis dividitur, tercio quid sit musica et unde dicatur, quarto quid <sit> subiectum et predicatum in musica. |
|
1 cf. TRAD. Garl. V, 2-3 |
|
2 Sed antequam dicamus de omnibus istis, primo videndum est quid sit introductio ceteris pretermissis. 3 Introductio est aliquorum compendiosa tradicio, que a totius artis musice inteligentiam est necessaria, et dicitur introductio ab intro, quod es intus et duco, ducis. 4 Quare ? Quia ducit intus ad artem et ab innorantia ad scientiam. Vel sic : introductio est brevis et apta demonstratio. |
|
|
|
5 His obmissis,
videamus quid sit musica et unde dicatur et quot modis dividitur. 6 Musica
est scientia veracissima canendi et recte modulandi ad omnem perfectionem
cantus, via facilis et aperta, et introducens et faciens facile quod in se
apparet esse difficile. 7 Dicitur autem musica a moys
quod est aqua, et yca quod est scientia iuxta aqua fuit
inventa. |
|
|
|
8 Musica in tria genera
diversarum specierum dividitur, scilicet in mundanam et humanam et
instrumentalem. 9 Mundanam ideo est quod volubilitate et
semper superioris collisione conficitur, et hec armonia nuncupatur, id est
celestis musica vel dulcis cantilena. 10 Humana musica est
que ex hominis capite canora voce profertur. 11 Musica
instrumentalis est que in instrumentis est constituta, ut in organis et in
ceteris instrumentis musicalibus. |
|
|
|
12 Musica autem humana
dividitur in quinque genera diversarum specierum, scilicet metricus,
prosaycus, differens, et indifferens, et comunis. 13 Metricus
quare dicitur ? Metron grece, latine scandor dicitur. 14 Prosaycus
quare dicitur ? Eo quod non retinet regulam. 15 Differens
quare dicitur ? Eo quod habet plenam differenciam. 16 Indifferens
quare dicitur ? Eo quod non habet plenam differenciam. 17 Communis
quare dicitur ? Eo quod habet auctoritatem elevacionem et deposicionem. |
|
12-17 cf. COMPIL. Ticin.186-190 |
|
18 Constat enim musica
secundum antiquos ex septem simphoniis, scilicet tono, semitono, ditono,
semiditono, diateseron, diapente et diapason. 19 Quid est
simphonia <?> <...> i. distincte sonat, quasi canor organicum
vocamus, <...> et naturali eas concordia consonare sentimus, 20 sed
ut pleniorem perfectionem cantus +moderni cantores ... ... (ill.)
dicimus+ in scriptis ponuntur prolatim sicut in sequenti
<118r> capitulo diligenter apparebit per exempla cuilibet intuenti. 21 Simphonia
idem est quod concordantia vocum. 22 Copulatio idem est quod
voces aperte coniungitur et ordinatur, sicut enim septem sunt dies in
ebdomada ita sunt septem littere in musica, quarum prime dicuntur graves a
gravetudine et profund<it>ate, quia sonum grave et profundum habent
redere, acute acutum sonum et alciorem gravibus. 23 Et
faciunt acute alciores gravibus, sic superant alciores acutis simili modo et
eciam racionem. |
|
|
|
24 Subiectum in musica
est aliquarum vocum seu pausationum coniunctio sive legitima proporcio in
omnibus suis modis diligenter observatis. 25 Cui parte
philosophie supponitur ? Respondetur : arismetrice. Item musica
aliter diffinitur. 26 Musica est motus vocum diversis modis
se habentium per arsym et thesym, id est per elevationem et depositionem. |
|
|
|
27 Si queratur quid sit
vox, unde dicatur, breviter respondendum est : vox est aer remissus
intus naturalibus instrumentis formatus. 28 Naturalia
instrumenta sunt hec : scilicet
dentes, lingua, palatum, duo labia simul. 29 Obmissis
igitur omnibus istis predictis breviter videamus de introductionibus que
necessarie sunt et utiles omnibus illis autem qui musice artem musice
per viam doctrine cupiunt ingredi. 30 Inprimis igitur
sciendum quod magistri dicunt octo claves in gravibus ordinantur (?), scilicet
.g., quod est gammaut in principio huius artis +ex pre... (ill.)+,
A.re vel a.lamire, j j.mi vel be.fa.j.mi, ce.faut vel ce.solfaut vel ce.solfa, .d.
d.solre vel de.lasolre vel de.lasol, .e. e.lami vel e.la, .f. f.faut, .g.
ge.solreut. 31 Lictere sunt hec scilicet 8 : .g., .a.,
.b., .c., .d., .e., .f., .g. 32 Tamen per istas eciam octo
licteras habemus noticiam modorum et sumit semper in principio [licterarum]
diccionum una autem istarum licterarum in linea, alia in spacio et sic per
totam manum. 33 In acutis eciam octo sunt propter .b. quod
bis fit in b.fa.j.mi compuntando .b. rotundum et .j. quadratum. 34 Littere sunt
hec : .Γ., .a., .b., .j., .c., .d., .e.,
.f., .g. 35 In superacutis eciam sunt sex, scilicet .a., .b.,
.j., .c., .d., .e. 36 Et est notandum
quod sicut in gravibus octo licteras ponimus in figuris, ita in acutis
totidem et in superacutis. |
|
|
|
37 Visum est de
clavibus, nunc videndum est de vocibus. 38 Primo igitur in gravibus
quatuordecim voces habemus, in acutis vero decem et octo et in superacutis
decem sicut apparet in sequenti figura. 39 Nota quod vocabula
notarum sunt sex, scilicet ut, re, mi, fa, sol,
la. |
|
|
|
(tableau
de solmisation) |
|
|
|
<118v>
40 Visum est de clavibus, vocibus et signis, gravibus, acutis
et superactuis litteris. 41 Nunc videndum est de
proprietatibus cantus et de mutacionibus vocum. 42 Sunt enim
tres proprietates cantus videlicet .k., natura et .b.
molle. 43 Et est sciendum quod omnis cantus qui incipitur in
.g. et terminatur in .e. ut cantatur per .j.
durum et eius voces ascendentes ab illo ut. 44 Item
omnis cantus qui incipitur in .c. et terminatur in .a. ut cantatur per
naturam et eius voces ascendentes ab illo ut. Unde versus : |
|
|
|
45 .C. naturam dat, .f.
b molle tibi signat 46 .G. quoque .j. durum sit tibi caniturum. |
|
|
|
47 Et est sciendum quod
iste tres proprietates cantus semper incipiunt in ut et terminant in la,
ut hic : [sev5225a.gif] |
|
|
|
48 Sequitur de
mutacionibus vocum. |
|
|
|
49 De quibus dicendum
est quod omnis mutacio desinens in ut, re, my talis vero fit
assendendo. 50 Similiter omnis mutatio <desinens> in fa
sol la talis vero fit dessendendo. Unde versus : |
|
|
|
51 Ut re my scanduntur fa sol la quoque dessendunt. |
|
|
|
52 De hac causa dicit
Boecius quod mutacio fuit inventa causa necessitatis. 53 Ad
mutacionem faciendam est necesse quod sint due voces unisonum representantes,
i. in unisono permanentes. 54 Unde dixit Boecius quod mutacio
est dimissio unius vocis propter aliam sub eodem signo et eadem voce ac eciam
sono. 55 Et dicitur mutacio a muto, mutas, mutat quia
unam proprietatem in aliam subsequentem sub uno signo ac eciam sono mutamus et
sic mutacio fit de duabus vocibus integris. 56 Et propter hoc
in gama.ut, A.re, B.mi et E.la non fit mutacio et ratio est ista, quia sicut
de uno solo homine non potest nascere populus, ita de una sola nota non
potest fieri mutacio. 57 Differencia est inter mutacionem et
permutacionem quia mutacio est variacio vocis nominis vel note in eodem
spacio vel linea et eodem sono, sed permutacio est variacio vocis nominis vel
note in eodem spacio vel linea et diverso sono. 58 Et est
sciendum quod quandocumque possumus operari has voces, silicet ut re my fa
sol la, ipsas operari debemus, mutationes evitando et eas precavendo, non
quia totaliter possunt evitari nec precaveri, sed dum venerit necessitas
mutacionem agendi, tunc debet fieri et non aliter. 59 Item
notandum est ubicumque inveniuntur due voces sub uno signo, ibi fiunt due
mutaciones, quia prima respicit ad
secundam et secunda ad primam. 60 Verbi gracia in c.faut est
una lictera et due voces, et sint due mutaciones, scilicet fa ut, ut
fa, fa ut assendendo de .j. duro in
<119r> natura et ut fa dessendendo de natura in .j. durum, ut hic : <1> [sev5225b.gif] |
|
|
|
61 Item sciendum est
quod ubicumque inveniuntur tres voces ibi fiunt sex mutaciones quia prima
respicit ad secundam et secunda ad primam, prima respicit ad terciam et
tercia ad primam, secunda respicit ad terciam et tercia ad secundam, et sic
fiunt sex mutaciones. 62 Verbi gratia in ge.solreut est una
lictera et tres voces : .g. est littera, sol re ut sunt voces et
fiunt sex mutaciones, scilicet sol re, re sol, sol ut et
ut sol, re ut et ut re, etc. |
|
|
|
63 Item in b.fa.j.mi nulla fit mutacio. 64 Quare ?
Quia sunt due lictere et due note et hostendunt duas figuras. 65 Unde
primum .b. est figura rotunda et secundum .j. est
figura quadrata. .b. enim rotundum est signum prime vocis, scilicet fa,
.j. enim durum est signum secunde vocis, scilicet mi.
66 Et sicut .b. rotundum differt a .j. quadratum, ita fa differt a my. 67 Et
sic propter duo signa diversa et propter duas voces inequales non potest
fieri mutacio, nisy sub uno signo et eadem voce. |
|
|
|
68 Visum est superius
de mutacionibus vocum, nunc videndum est de speciebus cantus, id est
simphoniis, quod idem est, scilicet de elevacione et deposicione omnium vocum
secundum rectam proportionem numerorum diligenter ac proprie observatam,
sicut magister Guido asserit. 69 Omissis omnibus istis,
videamus tantum de speciebus inmensurabilis musice. 70 Sed
primo videndum quod XIII species habemus in musica. 71 Quid
est species ? Species in musica secundum Boecium est quedam posicio quem
nuncupari potest diversitas vel varietas. |
|
|
|
72 Prima species est unisonus,
secunda semitonus, tercia tonus, quarta semiditonus, quinta ditonus, sexta
diateseron, septima tritonus, octava dyapente, nona semitono cum dyapente,
decima tonus cum dyapente, undecima semiditonus cum dyapente, duodecima
ditonus cum dyapente, tredecima dyapason. 73 Quarum autem
dictarum specierum novem dicuntur simplices, silicet unisonus, semitonus,
tonus, semiditonus, ditonus, dyateseron, tritonus, dyapente et dyapason. 74 Sed
alie quatuor dicuntur compositis, scilicet semitonus cum dyapente, tonus cum
dyapente, semiditonus cum dyapente et ditonus cum dyapente. |
|
|
|
75 Primo ergo videndum
est quod sit unisonus. 76 Unisonus est quandocumque plures
voces vel figure simplices collocantur, que nec assendunt nec dessendunt, in
eadem linea, in eodem spacio, ut hic : <2> [sev5225b.gif] |
|
|
|
77 Semitonus est
coniuncio duarum vocum semiplenam ac imperfectam elevationem et deposicionem
faciens, et dicitur semitonus a semus, -a, -mum, quod
est imperfectus, sed non a semis -is indeclinabile, quod est
dimidium ponderis. 78 +Unde si aliquis vas plenum fuerit +aliquo
... (ill.) inde tercium (?) fuerit modicum sive parum
<119v> ita quod tres partes (?) s. ... (ill.) non quod
illud sit scematum vel sit (?) semi+, 79 id
est non plenum sicut dicit Boecius, sed a semus quod imperfectum,
quia due videlicet voces semiplenum sonum facientes et figuratur uno modo
tantum, scilicet mi fa, tam assendendo quam dessendendo et invenitur
inter .j. et .c. et inter .e. et .f. gravibus, acutis et
superacutis licteris, ut hic : <3> [sev5225b.gif] |
|
|
|
80 Tonus est legitimum
spacium a sono in sono scilicet perfectum et plenum sonum emitens, vel tonus
est spacium duorum vocum plenam ad integram elevationem et deposicionem
faciens sine aliquo intervallo et dicitur tonus a tonando vel sonando
quia plenum sonum facit. 81 Figuratur quatuor modis, scilicet
ut re, re mi, fa sol, sol la, tam assendendo quam
dessendendo et invenitur inter gamma et .a. et inter .a. et .j., inter .c. et .d., inter .d. et .e. gravibus,
acutis et superacutis licteris, ut hic : <4> [sev5225b.gif] |
|
|
|
82 Semiditonus est
coniunctio trium vocum et disposicio unius toni cum uno semitonio et dicitur
semiditonus <a semi et ditonus> et figuratur duobus
modis, scilicet re fa, mi sol, tam assendendo quam dessendendo,
seriatim vel gradatim, et invenitur inter .a. et .c., inter .j. et .d. gravibus, acutis, superacutis licteris, ut
hic : <5> [sev5225b.gif] |
|
|
|
83 Ditonus est
coniunctio trium vocum et disposicio duorum tonum sine aliquo semitonio et dicitur
ditonus de duobus tonis perfectis et tribus vocibus et figuratur duobus
modis, scilicet ut mi, fa la, tam ascendendo quam dessendendo,
seriatim vel gradatim, et invenit inter gamma .j. et
.c. et .e. gravibus, acutis, superacutis, ut hic : <6> [sev5225b.gif] |
|
|
|
84 Dyateseron est
coniunctio quatuor vocum et disposicio duorum tonorum cum uno semitonio, et
hoc in principio, vel in medio, vel in fine additur semitonium unum cum
duobus tonis, et in quatuor vocibus figuratur tribus modis, scilicet ut fa,
re sol, mi la, tam assendendo quam dessendendo, seriatim vel
gradatim, et invenitur inter gamma et .c., inter .a. et .d. et inter .j. et .e. gravibus, acutis, superacutis, ut
hic : <7> [sev5225b.gif] |
|
|
|
85 Tritonus aliquando
figuratur de quatuor vocibus et aliquando de quinque. Cum de quatuor, tunc
continet tres tonos perfectos et figuratur uno <modo> tantum tam assendendo
quam dessendendo, seriatim vel gradatim, scilicet fa sol la re mi, et
invenitur inter .f. et .j. et inter .b. et
.e. acutis et superacutis, ut hic : <8> [sev5225b.gif] |
|
|
|
86 Item quando tritonus
habet quinque voces, tunc continet in se duobus tonis perfectis cum duous
semitoniis et figuratur uno modo tantum, scilicet mi fa sol la mi fa,
tam assendendo quam dessendendo, seriatim vel gradatim, et invenitur inter .j. et .f. et inter .e. et .b. gravibus, acutis,
superacutis licteris, ut hic : <9> [sev5225b.gif] |
|
|
|
87 Beatus Bernardus propter hoc invenit .b. molle
tribus modis, primo causa tritoni, secundo causa necessitatis, tercio causa
essencie. 88 Causa tritoni est vero quando cantus
vel assenderit vel dessenderit de .f. gravi in .j. durum acuta, tunc cantatur per .b. molle, quia
tritonus evitandum est tam assdendo quam dessendendo seriatim vel
gradatim, ut hic : <10> [sev5225b.gif] <...> |
|
|