|
|
|
|
|
Paris,
Bibliothèque nationale de France (F-Pn) |
|
|
|
1/I. Primus tonus inchoat in quarta corda, quae est licanos diatonicum,
et ascendit usque ad octavam, quae est paranete diezeumenon diatonicum,
vocaturque autenticus protus, id est auctoralis primus. 2/II. Secundus autem in eadem inchoat, et ascendit usque ad
quintam, <68r> quae est mese diatonicum, et vocatur plagi protus, id est
obliquus primus. 3/III. Tercius in quinta, quae est ypate meson, et ascendit
usque in octavam, quae est nete diezeumenon diatonicum, vocaturque auticus
pro deuterus, id est emendatus. 4/IIII. Quartus quidem in eadem, ascenditque usque in
quintam, que est paramese, vocaturque plagi deuterus, id est obliquus
emendatus. 5/V. Quintus autem et sextus inchoant in sexta, quae est
paripate meson, et ascendit quintus ad octavam, quae est trite iperboleon, et
vocatur autenticus tritus, id est antiquus particularis. 6/VI. Sextus vero in quintam, quae est trite diezeumenon, et
vocatur plagi tritus, id est obliquus particularis. 7/VII. Plane septimus et octavus in septima, quae est
lichanos meson, inchoant, et ascendit septimus ad octavam, quae est paranete
iperboleon, vocaturque autenticus tetrardus, id est antiquus quartus. 8/VIII. Octavus in quintam, quae est
paranete diezeumenon, et vocatur plagi tetrardus, id est obliquus quartus. |
|
1 I] om. cod. auctoralis] a.c.
autoralis cod. 5 V.] om. cod.
|
|
<68>
1/Diatonicum vocatur, eo quod per duos tonos currat; 2/cromaticum coloratum,
id est molle; 3/enarmonicum, id est apte coniunctum. |
|
|
|
|
|
|