|
|
|
|
|
Paris, Bibliothèque nationale de France (F-Pn) |
|
|
|
1/Nec tamen minus inesse tono reputatur,
quod natura habet, si modo libuisset auctori per omnes cordas discurrendi. |
|
|
|
2/Potest autem quivis autentus a finali
suo ad octavam cordam ascendere. 3/Ultra
ascendere vel infra finalem descendere nulla ratio debet, si naturam sequi
velit. 4/Nam cantus quivis alicuius erit toni,
quem tonum tantum octo cordarum esse inter omnes constat. 5/Assumant autem omnes autenti per licentiam in ascensione
unam, in descensione unam, sepe etiam duas. 6/Omnis autem plagis a finali suo usque ad quintam legitime
ascendere potest, per licenciam autem ad sextam, descendere potest a finali a
quartam. |
|
|
|
7/Elevationes autem et depositiones in
cantu non temere fieri debent, licet eas fieri per semitonium, aut per tonum,
aut per semitonium et tonum, aut per duos tonos et semitonium quod est diatessaron,
aut per tres tonos et semitonium quod est diapente. 8/Invenitur etiam in cantu deposicio ad quattuor tonos et
semitonium, ut in eo introitu Ad te
levavi, in eo loco Deus meus in te.
9/Ultra non licet. 10/Inceptiones autem cantuum in autentis fieri licet vel in
ipso finali vel in superioribus proximis quattuor vel in inferioribus uno. 11/Plagis autem cantum incipit vel in ipso finali vel in
inferioribus proximis duobus vel superioribus proximis duobus. 12/Finis autem omnium in horum quattuor aliquam <67v>
revertetur. |
|
7 Elevationes] Elationes |