Lexicon musicum Latinum HOME 

Paris, Bibliothèque nationale de France (F-Pn)
Lat. 10509, f. 66r-67r
Transcription: Shin Nishimagi
(avril 2006)

 

 

1/His <66v> ita positis, de tonis dicendum esse arbitramur. 2/Toni sunt octo. 3/Est autem composicio octo cordarum, quinque tonos et duo semitonia continens. 4/Sunt species diapason, numera ergo a primo finali in acutum octo cordas. 5/Hae omnes simul composite, tonum unum faciunt. 6/Rursus ascendo finali in acutum tocidem componas, et ecce rursus tonum habebis. 7/Coniunge tocidem a tercio, item alios a quarto. 8/Alias iterum species toni videre poteris. 9/Sed ea positio, quam a primo finali instituimus, tonus primus nominatur; quam a secundo, tercius tonus; quam a tercio, quintus; quam a quarto, septimus. 10/Hi quattuor proti vel autenti vocantur.

 

 

11/Habet autem horum quisque suum plagium et quasi discipulum, quos totidem necesse est esse et cordas octo quemque in se continere. 12/Ex hiis, ille qui primo tono subiacere dicitur, a prima corda, quae est proslambanomenos, suum octo cordum incipit, et secundus tonus nominatur. 13/Plagis ille qui tercio, ab ea corda suae positionis exordium accipere, quae proxima primae adiacet, et quartus tonus nuncupatur. 14/Plagis ille qui quinto, ordinem suum ab ea sortitur, quae tercia a prima discedit. 15/Plagis ultimus qui est septimi, ab ea proficiscitur, quae quarto a prima abest loco. 16/Et horum duorum plagis, prior tonus sextus, alter octavus nominatur.

 









15
proficiscitur] profisciscitur a.c.

17/Sed octavus iste, quia eandem dispositionem habet quam habuit primus, in multis actoribus huius institutionis velud inutilis et superfluus est danpnatus. 18/Est tamen inter eos haec differentia habenda: primus tonus cordas numerare a finali incipit, <67r> octavus infra finalem suum a tercia. 19/His ita cognicis: cantus qui, in dispositione cordarum quam habet primus, cursum moderatur, esse primi toni videtur. 20/Idem in ceteris valet. 21/Non tamen necesse est cantum omnem qui sit huius toni per omnes cordas illius generis discurrere. 22/Sepe quattuor de toto octo cordo, sepe quinque, sepe tres ex libito auctoris desumit, citra quas discursionem suam temperet.