Lexicon musicum Latinum HOME 

Montpellier, Bibliothèque interuniversitaire,
Section médecine (F-MOf)

H 384, f. 123r-v

Transcription : Shin Nishimagi

(juillet 2006)





 

 

De tonis.

 

 

1/Toni igitur universaliter efficiuntur quatuor, quando scilicet autentorum plagarumque non fit disiunctio. 2/Qui autem ob id partiuntur, quod acutus cum gravi cantus non conveniebat, gravisque cum acuto discordabat. 3/His partitis acutus dicatur cuius autentus ab auctoritate vel ab altitudine vel dignitate aut maiori stacione dictus. 4/Gravis vero plaga seu lateralis seu subiugalis aut minor nuncupentur. 5/Cum autem autentus prothus, autentus deuterus, autentus tritus, autentus tetrardus dicatur, qui naturaliter grece fuerant quatuor, in cantibus cum subiugalibus suis latine modi facti sunt octo.

 

 

6/Omnes igitur autenti a finalibus suis ad decimam querunt cordam ascendere, unamque suppositam habere. 7/Cantus quoque eorum alcius quam diapente a finalibus incipere nequiunt excepto deutero, qui duos sub se tonos et diapente cum semitonio habet super se.

 

 

8/Omnes vero prothi et deuteri differencie in tercia voce incipiunt super se, differencie autem triti ac tetrardi in finalibus incipiunt. 9/Omnes igitur plage sub se habent diapente, super se autem ad sextam licet intendere cordam. 10/Plage prothi ac triti ultra terciam super finalem cantus incipere nequit. 11/Plage deuteri ac tetrardi ultra quintam non licet. 12/Omnes autem prothi <123v> plage differencie sub finali incoant. 13/Differencie autem omnes deuteri plage in quarta super finali voce, differencie plage triti ac tetrardi in suis finalibus inchoare cupiunt.

 

8 vero] suprascr.   differencie] differenciae cod.

14/Quatuor hii autenti cum plagalibus suis his in quatuor litteris, scilicet in .D., .E., .F., .G., finiuntur, eo quod monocordi posicio eis locum mediorem inpendere volvit.