Lexicon musicum Latinum HOME 

Montpellier, Bibliothθque interuniversitaire,
Section mιdecine (F-MOf)

H 384, f. 115v-116

Transcription : Shin Nishimagi

(juillet 2006)





 

 

1/Primus tonus officiorum differencias habet quinque. 2/Illa que habent inicium in mese, ut Lex Domini (a-), intonantur per unisonantiam in eadem voce: Gloria seculorum amen (F-G-a a-aca-G-F FG-a). 3/Illa que in .F., ut Misereris (F-), intonantur per epogdoum remissum in eadem voce: Seculorum amen (a-aca-G-F Ga-aGF). 4/Que in .D., ut Exsurge (D-), per unisonanciam in finali voce ipodorii: Seculorum amen (FFE-D). 5/Que in principio elevantur per diapente, ut Statuit (Da-), in tono per emiolium remissum in eadem voce: Seculorum amen (FE-FGGa ). 6/Que in .C., ut Gaudeamus (C-), in tono per remissum epitritum in eadem voce: amen (FFE-DCDF).

7/Exemplum de responsoriis: Inter natos (D-) — v. Fuit homo (a-).

 

 





4
.D.] .d. ante corr.



5
post voce] que in .D. ut ante corr.

6 amen (FFE-DCDF)] suprascr.

 

8 Secundus tonus officiorum nullam habet differenciam, quia omnia officia secundi toni uno modo intonantur.

9/Exemplum de responsoriis: Sancta et inmaculata — v. Benedicta tu.

 


9 ante sancta] Salit ante corr.

10/Tercius tonus officiorum duas habet differencias. 11/Que habent inicium in .E., ut Si iniquitates, intonantur per remissam diatesaron in iparte meson: Seculorum amen. 12/Que in .G., ut Omnia que fecisti, intonantur per unisonantiam in licanos meson: Seculorum amen.

13/Exemplum de responsoriis: Salvatorem — v. Sobrie.

 


11 .E.] .e. ante corr.   ut Si iniquitates] suprascr.

ipate] i. pate cod.

14/Quartus tonus officiorum duas habet differencias. 15/Que habent principium in .D., ut In voluntate, intonantur per semiditonum remissum in eadem voce: Seculorum amen. 16/Que in .F., ut Omnis terra, per unisonantiam in paripate meson: Seculorum amen. 17/Que in .E., ut Sicut oculi, per remissum limma in eadem: Seculorum amen. 18/Exemplum de responsoriis: Deus qui sedes — v. Tibi enim derelictus.

 

 

— 19/Quintus tonus quot differencias officiorum habet?

— 20/Duas.

— 21/Da exemplum. <116r>

— 22/Ecce Deus — Seculorum amen per semiditonum intensum in paripate meson, Miserere — Gloria seculorum amen per unisonanciam in meson, vel Circumdederunt me (F-) — Seculorum amen per epogdoum remissum in paripate meson.

23/Exemplum de responsoriis: Ecce iam (E-) — v. Pater per sesquitercium intensum in trite diezeumenon vel in .c.

 

19 quot] quod cod.

— 24/Sextus tonus quot differencias offiiciorum habet?

— 25/Nullam.

— 26/Quare?

— 27/Quia omnia officia sexti toni in uno modo intonantur.

— 28/Da exemplum.

— 29/Os iusti — Seculorum amen per unisonanciam in paripate meson; Hodie scietis per semiditonium remissum in licanos ypaton; Quasi modo per remissam diatesaron in paripate ypaton.

30/Exemplum de responsoriis: Aspiciebam — v. Potestas per unisonanciam in tercia voce ipsius consonancie.

 

 

— 31/Septimus tonus quot differencias officiorum habet?

— 32/Nullam.

— 33/Quare?

— 34/Quia omnia officia septimi toni uno modo intonantur.

— 35/Da exemplum.

— 36/Deus in adiutorium per intensum diapente in paramese diezeumenon; alium Puer natus est — Seculorum amen per unisonanciam in secunda voce pentecordi.

37/Exemplum de responsoriis: Angelus ad — v. Invenies per sesquitercium intensum in paranete diezeumenon.

 

31 officiorum] suprascr

— 38/Octavus tonus quot differencias habet officiorum?

— 39/Nullam.

— 40/Quare?

— 41/Quia licet ipsa principia inter se differant, tamen in uno Seculorum conveniunt.

— 42/Da exemplum.

— 43/Ad te levavi per unisonantiam in finali voce ipermixolidi; alium officium Spiritus Domini — Seculorum amen per remissum sexquitercium in licanos ypaton.

44/Exemplum de responsoriis: A dextris est mihi — v. Conserva me per epitritum intensum in trite diezeumenon.

 












44
responsoriis] responsorum cod.