Lexicon musicum Latinum HOME

London, British Library (GB-Lbl)
Arundel 299, f. 90r-v
Transcription: Christian Meyer
(mai 2006)

 

 

<90r> <D>e igitur silencio transeamus quidditatem et divisionem musice pro cantum et divisionem musice tamquam ignorantibus.

 

cantum] tantum ms. | ignorantibus] ignorantes ms.

Dicendum est ergo quid sit musica. Musica est ergo scientia iocundissima homines honorans et decorans tripudiis, vocem rectificans, supernis placens. Hoc Bohecius. Vel sic : Musica est corporis vel anime possessio disponens et habitans corpus et animam. Vel sic : est ars docens voces formare, formatas naturaliter bmolliter vel duraliter per sonum accentuare. Dicitur autem musica secundum aliquos a mois grece, quod est aqua latine, et ica scientia, quasi scientia inventa penes aquas. Vel sic et melius dicitur a musis, i. fistulis orificium habens, eo quod Tubal ex sono fistularum proprietates et diversitates vocum et modorum consideravit et in consonancias redegit. Vel dicitur musica quasi prebens et dans facilem modum cantandi.

 


2 vocem] vocum ms.
habitans] abituans ms.






orificium] ortum ms.

Sed divisio ipsius primo cedit in theoricam et practicam. De theorica nihil ad propositum, sed de ea traditur in libris Bohecii et Muris. Sed musica practica illa est triplex scilicet cromatica, et est que ex vocibus mollibus componitur et de tali dicit Iohannes de muris quod aliqui fuere qui diviserunt ipsum diatesseron in semitonio minori primo et semitonio maiori secundo et tribus semitonii 4or cordas componentes, ita quod tantum ex diversibus vocibus complectitur. 10 Et de tali eciam dicit Iohannes Muris diatonica autem est, que [est] tenens medium inter molle et durum et tamquam virtuosa existens in medio elicitur quia ipsa ex vocibus non nimis mollibus nec nimis duris, sed mediis constituitur. 11 Hinc monacordum tocius manus totam armoniam artis musice ex duris vocibus <90v> simul et mollibus complectitur. 12 Hinc Bohecius in prohemio sue musice testimonium prebuit dicens Platonem precepisse in musica tantum diatonica informandos quare hec sola servit nobis ad presens.

 











10 elicitur] illiciter ms.

13 De aliis autem duobus precedentibus dicit Iohannes Muris in 2a parte sui (?) <tractatus> admirando quod in partibus nostris ubi religio katholica viget, nunquam in usum cecidere. 14 Nam et modum dubium est ubi hee musice et sub qua parte celi latitant. 15 Nichil plus opinor nisi contra naturalem inclinationem hominum vocumque est cantus fuit contraria. 16 Nam <per> huiusmodi genera musice vix aut nunquam humana vox concordaret neque de seipsa certa esset. 17 In instrumento tamen possibile est esse multum. 18 Nam dubito minime quoniam dura et aspera iniocundaque sit illa musica hominibus inbutis in 3° genere dyatonico in quo nos sumus. 19 Sed in genere diatonico idem in sua musica inquid parte 2a capitulo eodem : omnis namque cantus ecclesiasticus quem sancti patres invenire et homines boni mentis et digne memorie mensuratur per tempora certa in conductis, modulis ceterisque modis.

 





15 contra] quia ms.



17 multum] mutum ? ms.