|
Leipzig, Universitätsbibliothek |
|
|
|
Musica
Muris |
|
|
|
Musica <dicitur> a muson quodam
instrumento musicali vel a modulamine, i. vocum debita consonancia de
qua pertractat sic nuncupatur. Duos habet tractatus, quorum primus est de
musica naturali, que habet fieri per voces corporum humanorum. |
|
|
|
1. In quo primo premittit intentum per modum thematis,
dicens ut bestialium voluptates. |
|
|
|
2. Secundo exequitur ponendo 4 propositiones
preambulas, quarum prima est de invencione et inventoribus huius artis,
dicens omnes doctrinam. |
|
|
|
3. Alie vero tres tractant in generali de consonantiis,
que et quot sunt tales in propter simphoniam. |
|
|
|
4. Tertio in speciali manifestat intentum de
consonantiis per 18 theoreumata, i. propositiones declaratas per figuras sensibiles
de quibus 9 fiant lectiones. |
|
|
|
Tractatus Ad secundam vero partem docet
modum componendi quoddam instrumentum continens in se generaliter omnem
cantum organicum quo ad omnes conditiones et principia presentis scientie. |
|
|
|
1. Et habet duo capitula. In quorum primo docet
invenire consonantias musicales per divisionem alicuius continui et plura
<alia> |
|
consonantias] consonantes ms. |
|
2. Et sicut docet invenire tonum, semitonium et coma.
Et erunt et lectiones 2a ibi Itaque semitonium. |
|
|
|
3. In secundo ponit divisionem monocordi. Ad cuius
intentum premittit quedam preambula hiis expeditis. |
|
|
|
4. Deinde exequitur ponendo ipsius monocordi divisionem
Nunc ego concordo. |
|
|
|
Deo gratias. |
|
|