|
|
|
|
|
Saint-Dié, Bibliothèque municipale (F-SD) Transcription: Christian Meyer (mai 2006) |
|
|
|
<119ra> Proportio est habitudo duorum
terminorum adinvicem vel distantia duorum terminorum inter se. Pro quo
notandum est quod 5 sunt genera proportionum, sc. multiplex, superpartiens,
superparticulare, multiplex superpartiens et multiplex superparticulare. |
|
|
|
Multiplex genus est quando maior numerus continet
in se minorem numerum bis, tel vel quater, etc., et habet multotiens species,
scilicet duplam, triplam, quadruplam, quincuplam et cetera. |
|
|
|
Prima species multiplicis est proportio
dupla, que fit quando maior numerus continet in se totum minorem dupliciter
sicut sunt duo ad unum : 4/2, 6/3, 8/4. Et dicitur dupla quia dupliciter
continet maior numerus minorem. Sub qua proportione diapason consonantia
continetur. |
|
|
|
Secunda species multiplicis est proportio
tripla, que fit quando maior numerus continet minorem ter ut sunt
<119rb> tria ad unum, sex ad 2, 9 ad 3, 12 ad 4 sub qua proportione
diapason diapente consonantiam continetur etc. |
|
|
|
<T>ertia species multiplicis est proportio
quadrupla, que fit quando maior numerus continet [in se] totum minorem in se
quater sicut 4 ad 1, 8 ad 2, 16 ad 4. Sub qua proportione bisdiapason
consonantia consistit. Et eo modo procedendo cetere species huius primi
generis possunt haberi infinitum. |
|
|
|
<S>uperpartiens genus est quando
maior numerus continet minorem in se totum et insuper eius aliquas partes,
sc. duas, tres vel quatuor et habet species suas, sc. bipartientem,
tripartientem, quadripartientem. |
|
|
|
Prima species superpartienti generis est
proportio superbipartiens, que fit quando maior numerus continet totum
minorem et insuper eius duas partes, ut 5 ad 3, 7 ad 5. |
|
|
|
<S>ecunda species supradicti generis
est proportio supertripartiens, que fit quando maior numerus continet in se
totum <119va> minorem in se et insuper eius tres partes, ut sunt 7 ad
4, 11 ad 8, etc. |
|
|
|
<T>ertia species huius generis
supradicti est proportio superquadrupartientis, que fit quando maior numerus
continet totum minorem et insuper eius 4or partes, ut sunt novem
ad 5, 11 ad 6, et eo modo possunt haberi species eius usque in infinitum etc. |
|
|
|
<S>uperparticulare genus est quando
maior numerus continet minorem in se totum et insuper eius aliquam eius partem
aliquotam, cuius species sunt sexquialtera, sexquitercia, sexqui4ta,
sexqui5a, sexqui6ta |
|
|
|
Prima species superparticularis generis est
proportio sexquialtera, que fit quando maior numerus continet totum minorem
in se et insuper eius mediam partem, ut tria ad duo, sex ad 4or,
novem ad 6, 12 ad octo. Maior enim numerus continet totum minorem et insuper
eius medietatem, ut apparet intuenti. Et dicitur a sexqui, quod est totum
<119vb> et altera pars. Que proportio dicitur emiolia sub qua proportione
diapente consonantia continetur. |
|
|
|
<S>ecunda species huius est proportio
sexqui3a, que fit quando maior numerus continet minorem totum in
se et insuper eius tertiam partem, ut 4or ad 3, 8 ad 6, 12 ad 9. Maior
enim numerus istorum continet in se minorem totum et insuper eius tertiam
partem. Dicitur a sexqui, quod est totum et tercia, sc. pars. Que proportio
epitria vel epitrita nuncupatur sub qua proportione diateseron consonantia
continetur. |
|
|
|
<T>ercia species est proportio
sesxqui4a, quando maior numerus continet minorem in se totum et
insuper eius 4tam partem ut 5 ad 4, 10 ad 8 etc. |
|
|
|
Quarta species est proportio sesqui5a. |
|
|
|
Quinta species est proportio sexquisexta. |
|
|
|
Sexta species est proportio sexquiseptima. |
|
|
|
Septima species est proportio sexqui8a.
Que fit quando maior numerus continet totum minorem <120ra> in se et
insuper eius octavam partem ut sunt novem ad octo, decem et octo ad sexdecim [de
et octo ad decem septem] sub qua
proportione est tonus. |
|
|
|
<M>ultiplex superpartiens genus est
quando maior numerus continet totum minorem in se et insuper eius aliquas
partes, sc. duas, vel tres, vel iiiior et habet species suas, sc.
duplam superpartientem, duplam supertripartientem. |
|
|
|
<P>rima species est huius generis
dupla superbipartiens, que fit quando maior numerus continet totum minorem in
se bis et insuper eius duas partes, ut octo ad tria, 10 ad 4 |
|
10 ad 4] 14 ad 4 ms. |
|
<S>ecunda species est proportio dupla
supertripartiens, que fit quando maior numerus continet tontum minorem in se
bis et insuper eius tres partes ut 11 ad 4or, tresdecim ad
quinque. Alie species possunt haberi ut dictum est. |
|
|
|
<M>ultiplex superparticulare genus
est quando maior numerus continet totum minorem in se bis <ter, etc.>
et insuper eius aliquam <120rb> partem aliquotam. Et habet suas
species, sc. duplam sexquialteram, duplam sexquiterciam, triplam
sexquialteram, triplam sexquiterciam. |
|
|
|
<P>rima species est huius generis
dupla sexquialtera que fit quando maior numerus continet minorem in se totum bis
et insuper eius medietatem, ut sunt 5 ad 2, 10 ad 4. |
|
|
|
<S>ecunda species est proportio dupla
sexquitertia que fit quando maior numerus continet totum minorem in se bis et
insuper eius terciam partem ut sunt 7 ad 3. |
|
|
|
<T>ercia species huius est proportio
tripla sexquialtera que fit quando maior numerus continet minorem totum ter
et insuper eius medietatem, ut 7 ad 2. |
|
|
|
Et nota quod quando minor numerus precedit
maiorem numerum tunc illa species est in genere submultiplici vel subsuperparticulari,
ut duo ad tria quo est subsexquialtera, unum ad 2, proportio subdupla
<120va> <ut> tria ad 4or proportio, subsexquitertia,
et sic de singulis. |
|
|
|
Et hec de proportionibus dicta sufficiant
studere volentibus. |
|
|
|
Explicit tractatus proportionum. |
|
|