|
|
|
|
|
Saint-Dié,
Bibliothèque municipale (F-SD) |
|
|
|
|
|
|
|
<59ra> Multe quidem at diverse sunt
monacordi dimenssiones, quas omnes enarrare tedium pocius quam proficuum
legentibus generaret. Quapropter nos cupiositatem resecantes ex multis unam,
que facilior atque celerior videbatur, regulis nostris inserere curavimus. |
|
|
|
Primum igitur .Γ., i. Gama, in
sinistra parte monocordi, ubi volueris ponito, a quo usque ad finem novem
passibus equalibus metire. Quibus aequaliter dimensis, diligenter considera,
quod primus passus terminabit in .A., secundus vacat. Tertius in .D. Quartus
vacat. Quintus in .a. Sextus in .d. Septimus in .aa.. Reliqui vacant. |
|
|
|
Item ab .A. usque ad finem, novenis
passibus aequaliter partitis. Primus passus terminabit in .B. Secundus vacat.
Tertius in .E. Quartus vacat. Quintus in [bq]. Sextus in .e. Septimus in .b.
duplicatum. Reliqui vacant. |
|
|
|
Item cum a .Γ. ad finem quaternos passus
aequaliter dimensis. Primus passus terminabit in .C., <59rb> sc. in
dyatesaron. Secundus in .G., sc. in dyapente. Tertius in .g., sc. in
dyapason. Quartus finit. |
|
|
|
Similiter a .C. ad finem quattuor passibus
aequaliter dimensis, primus terminabit in .F. Secundus in .c. Tertius in .c.
Quartus finit. Ab .F. autem quatuor passuum equaliter dimensis. Primus
terminabit in .b. molle, secundus in .f. Reliqui vacant. A .d. vero quaternis
passibus factis, primus terminabit in .g., quod iam positum est. Secundus in
.d.d. Reliqui vacant. |
|
|
|
Ab .f. quoque ad finem quattuor passibus
partitis. Primus terminabit in .b. rotundum duplicatum. Reliqui vacant. |
|
.f.] E ms. |
|
Et in hac quidem dimensione, qua videlicet fit
quaternis passibus, totum monochordum rectissime mensurare poterit, qui
dilligentiam adhibere voluerit. |
|
|
|
A quacumque enim nota ad finem monocordi
quattuor equales passus fuerit, tres ex illis diatessaron, diapente necnon et
diapason continent. Ultimus vero finit. Verbi gratia a .Γ. usque ad finem quattuor dimensis <59v>
passibus primus terminabit in .C., quod est diatessaron Secundus in .G., quod
est diapente. Tertius in .g., quod est dyapason. Eodem modo et reliquas
invenire potes. |
|
|
|
Explicit divisio monacordii. AMEN. |
|
|