Lexicon musicum Latinum HOME

München, Bayerische Staatsbibliothek (D-Mbs)
Clm 19850, f. 1r-2r
Transcription: Christian Meyer
04/12/2005

 

 

<1r> Subiectum musice est ly numerus sonorum

Unisonus est consonantia constans ex duobus vel pluribus vocibus in eodem spacio aut linea contentis, vel sic et melius : unisonus est unius et eiusdem vocis in eodem loco immediata repeticio ut re re.

Semitonium est consonantia constans ex duabus vocibus continuis excluso tono et tantummodo consideratur ubi hec vox mi includitur cum fa et econverso, scilicet a mi in fa et e converso. Et dicitur a semis quod est imperfectum et tonus quasi imperfectus tonus et non a semis quod est dimidium ; tonus enim non habet medietatem.

Tonus est proportio sesquioctava unius note ad aliam inmediatam sibi <proximam> sicut re ad ut similiter fa ad sol et ceteris.

Semiditonus est consonancia constans ex tono et semitonio et dicitur semiditonus quasi imperfectus ditonus.

Dytonus est consonantia constans ex duobus tonis. Et dicitur a dya quod est duo quasi duos tonos comprehendens.

Dyatesseron est consonantia constans ex duobus tonis et semitonio et dicitur a dya quod est de, et tesseron quod est quatuor, quasi ascensus ut descensus de quarta nota in quartam sicut ab ut in fa et econverso.

Dyapente est consonantia constans ex tribus tonis et semitonio. Et dicitur a dya quod est de, et pentha quinque, quasi ascensus de quinta nota in quintam incluso semitonio sicut ab ut in sol.

Dyapason est consonantia constans ex quinque tonis et duobus semitoniis minoribus et est quando fit ascensus in octavam.

 




















tesseron] detres ? ms.

Item dyatesseron consistit in proportione sesquitertia sicut 12.9, dyapente consistit in proportione sesqualtera sicut 12.8. <1v> Dyapason consistit in proportione dupla sicut 12.6. Tonus consitit in proporcione sesquioctava sicut 9.8.

Item tres sunt consonantie perfecte simplices et non plures, scilicet dyapason, dyapente et dyatesseron.

 

 

Consonancia est dissimilium inter se uocum in unum simul redacta concordantia, vel est acuti soni gravisque mixtura suaviter uniformiterque auribus accidens, vel est proporcio sonorum auditui delectabilis ex natura. Corrolarium : nec unisonus, nec semitonium, nec tonus est consonantia.

Dissonantia est duorum sonorum sibimet permixtorum ad aurem veniens aspera atque iniocunda percussio.

 

 

Prima conclusio. Dyapason maior est quam dyapente, quia dyapason consistit in proportione dupla, que maior est proportione sesquisecunda.

Secunda conclusio. Dyapente est maior quam dyatesseron, quia maior est proportio sesquisecunda in qua dyapente consistit, quam sesquitertia.

Tertia conclusio. Dyatesseron est minima consonanciarum, dyapason vero maxima. Et hoc intelligitur quo ad consonancias simplices.

Quarta conclusio. Dyapason coniungitur ex dyapente et dyatesseron simul iunctis. Patet quia proportio dupla in qua dyapason consistit componitur ex proportionibus sesquisecunda et sesquitertia in quibus dyapente et dyatessaron consistunt.

Quinta. Dyatesseron superatur a dyapente uno tono.

Sexta. Tonus non potest dividi in duas partes equales.

Septima. In dyatesseron sunt duo toni et semitonium minus.

Octava. Dyapente continet tres tonos cum semitonio minori <2r> quia excedit dyatesseron solum uno tono.

Nona conclusio. Dyapason continet quinque tonos et duo semitonia.

Alia conclusio. Dyapason non continet integre sex tonos.

Alia conlusio. Duplex dyatesseron non continet quinque tonos.

Corrolarium. Duo minora semitonia non complent integrum tonum.

Corrolarium. Duo minora semitonia iuncta excedunt integrum tonum.

Corrolarium. Maius semitonium excedit minus semitonium uno comate. Coma dicitur illud quo tonus excedit duo minora semitonia.

Corrolarium. Maius semitonium et minus simul iuncta faciunt tonum.

Corrolarium. Duo semitonia minora cum comate perficiunt tonum.

Conclusio. Bis dyapason consistit in proporcione quadrupla.

Conclusio. Dyapason cum dyapente consistit in tripla proportione.